- TRASULLUS
- TRASULLUSTiberi in scientia Chaldaeorum artis, apud Rhodum, Magister. Cuius peritiam quomodo sit expertus Caesar, vide Tacit. l. 6. Annal. c. 20. Eius filius Neroni quoque praedixit imperium. Videtur et de Medicina scripsisse, laudante Pliniô, non uno in loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.